-
Scire mori sors prima viris, sed proxima cogi.
-
Nulla fides regni sociis, omnisque potestasinpatiens consortis erit.
-
Nulli penitus descendere ferrocontigit; alta sedent civilis volnera dextrae.
-
Vana quoque ad veros accessit fama timores.
-
Audendo magnus tegitur timor.
-
In se magna ruunt: laetis hunc numina rebuscrescendi posuere modum.
-
Sed quo fata trahunt virtus secura sequetur.Crimen erit superis et me fecisse nocentem.
-
Vita brevis nulli superest qui tempus in illaquaerendae sibi mortis habet.
-
Invida fatorum series summisque negatumstare diu nimioque graves sub pondere lapsusnec se Roma ferens.
-
Quod defles, illud amasti.
-
Arma tenentiomnia dat, qui justa negat.
-
Sed Caesar in omnia praeceps,nil actum credens, cum quid superesset agendum.
-
O faciles dare summa deos eademque tueridifficiles!
-
Sed non in Caesare tantumnomen erat nec fama ducis, sed nescia virtusstare loco, solusque pudor non vincere bello.
-
Aut nihil est sensus animis a morte relictumaut mors ipsa nihil.
-
Stat magni nominis umbra.
-
Tolle moras: semper nocuit differre paratis.
-
Libera fortunae mors est; capit omnia tellusquae genuit; caelo tegitur qui non habet urnam.
-
Non sibi sed domino grauis est quae seruit egestas.
-
Mensuraque jurisvis erat.
-
A prima descendit origine mundicausarum series.
-
Usque adeo solus ferrum mortemque timereauri nescit amor.
-
Si veris magna paraturfama bonis et si successu nuda remotoinspicitur virtus, quidquid laudamus in ullomaiorum, fortuna fuit.
-
Plus est quam vita salusquequod perit: in totum mundi prosternimur aevum.