-
Caelesti sumus omnes semine oriundi.
-
Scilicet et fluvius qui visus maximus ei, Qui non ante aliquem majorem vidit; et ingens Arbor, homoque videtur, et omnia de genere omni Maxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit.
-
Ergo vivida vis animi pervicit et extraprocessit longe flammantia moenia mundiatque omne immensum peragravit mente animoque.
-
Nil igitur mors est ad nos neque pertinet hilum,quandoquidem natura animi mortalis habetur.
-
Ut quod ali cibus est aliis fuat acre venenum.
-
Nequeunt oculis rerum primordia cerni.
-
Nullam rem e nihilo gigni divinitus umquam.
-
Medio de fonte leporumsurgit amari aliquid quod in ipsis floribus angat.
-
Omnis cum in tenebris praesertim vita laboret.
-
O miseras hominum mentes, o pectora caeca!qualibus in tenebris vitae quantisque periclisdegitur hoc aevi quod cumquest! nonne viderenihil aliud sibi naturam latrare, nisi ut quicorpore seiunctus dolor absit, mente fruaturiucundo sensu cura semota metuque?
-
Nil posse creari de nihilo.
-
Sentit enim vis quisque suas quoad possit abuti.cornua nata prius vitulo quam frontibus extent,illis iratus petit atque infestus inurget.
-
Quare religio pedibus subiecta vicissimopteritur, nos exaequat victoria caelo.
-
Haud igitur redit ad nihilum res ulla.
-
Sic rerum summa novatursemper, et inter se mortales mutua vivunt. augescunt aliae gentes, aliae minuuntur,inque brevi spatio mutantur saecla animantumet quasi cursores vitai lampada tradunt.
-
Nec prorsum vitam ducendo demimus hilumtempore de mortis nec delibare valemus.
-
Nam cupide conculcatur nimis ante metutum.
-
Consuetudo concinnat amorem;nam leviter quamvis quod crebro tunditur ictu,vincitur in longo spatio tamen atque labascit.Nonne vides etiam guttas in saxa cadentisumoris longo in spatio pertundere saxa?
-
Omnia qua propter debent per inane quietumaeque ponderibus non aequis concita ferri.
-
Stilicidi casus lapidem cavat.
-
Quo magis in dubiis hominem spectare periclisconvenit adversisque in rebus noscere qui sit;nam verae voces tum demum pectore ab imoeliciuntur et eripitur persona, manet res.
-
Sic volvenda aetas commutat tempora rerum.Quod fuit in pretio, fit nullo denique honore.
-
Ita res accendent lumina rebus.
-
Cur non ut plenus vitae conviva recedisaequo animoque capis securam, stulte, quietem?