-
Caelesti sumus omnes semine oriundi.
Lucretius -
Scilicet et fluvius qui visus maximus ei, Qui non ante aliquem majorem vidit; et ingens Arbor, homoque videtur, et omnia de genere omni Maxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit.
Lucretius
-
Ergo vivida vis animi pervicit et extraprocessit longe flammantia moenia mundiatque omne immensum peragravit mente animoque.
Lucretius -
Nil igitur mors est ad nos neque pertinet hilum,quandoquidem natura animi mortalis habetur.
Lucretius -
Ut quod ali cibus est aliis fuat acre venenum.
Lucretius -
Nequeunt oculis rerum primordia cerni.
Lucretius -
Nullam rem e nihilo gigni divinitus umquam.
Lucretius -
O miseras hominum mentes, o pectora caeca!qualibus in tenebris vitae quantisque periclisdegitur hoc aevi quod cumquest! nonne viderenihil aliud sibi naturam latrare, nisi ut quicorpore seiunctus dolor absit, mente fruaturiucundo sensu cura semota metuque?
Lucretius
-
Omnis cum in tenebris praesertim vita laboret.
Lucretius -
Medio de fonte leporumsurgit amari aliquid quod in ipsis floribus angat.
Lucretius -
Quare religio pedibus subiecta vicissimopteritur, nos exaequat victoria caelo.
Lucretius -
Sic rerum summa novatursemper, et inter se mortales mutua vivunt. augescunt aliae gentes, aliae minuuntur,inque brevi spatio mutantur saecla animantumet quasi cursores vitai lampada tradunt.
Lucretius -
Haud igitur redit ad nihilum res ulla.
Lucretius -
Sic volvenda aetas commutat tempora rerum.Quod fuit in pretio, fit nullo denique honore.
Lucretius
-
Dum taxat, rerum magnarum parva potest resexemplare dare et vestigia notitiai.
Lucretius -
Omnia qua propter debent per inane quietumaeque ponderibus non aequis concita ferri.
Lucretius -
Stilicidi casus lapidem cavat.
Lucretius -
Cur non ut plenus vitae conviva recedisaequo animoque capis securam, stulte, quietem?
Lucretius -
Sentit enim vis quisque suas quoad possit abuti.cornua nata prius vitulo quam frontibus extent,illis iratus petit atque infestus inurget.
Lucretius -
Ita res accendent lumina rebus.
Lucretius
-
Cedit item retro, de terra quod fuit ante,in terras.
Lucretius -
Desine qua propter novitate exterritus ipsaexpuere ex animo rationem, sed magis acriiudicio perpende, et si tibi vera videntur,dede manus, aut, si falsum est, accingere contra.
Lucretius -
Consuetudo concinnat amorem;nam leviter quamvis quod crebro tunditur ictu,vincitur in longo spatio tamen atque labascit.Nonne vides etiam guttas in saxa cadentisumoris longo in spatio pertundere saxa?
Lucretius -
Sed nihil dulcius est, bene quam munita tenereedita doctrina sapientum templa serena,despicere unde queas alios passimque videreerrare atque viam palantis quaerere vitae,certare ingenio, contendere nobilitate,noctes atque dies niti praestante laboread summas emergere opes rerumque potiri.
Lucretius